Liber Proverbiorum*

Caput 19: Versus 13

Dolor patris.Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde poenituit eum quod hominem fecisset super terram, ettactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terraeGen. 6..Tecta jugiter.Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.
(* Traductions européennes)